HISTORIA LIBRI II MACHABAEORUM

Praefatio

#II Machab. I#II Machab. II, Deut. XXXIV#III Reg. VIII#II Machab. I#II Machab. III#II Machab. XV.

Secundus liber Machabaeorum non est historiae prosecutio, sed prosecutae recapitulatio. Est enim epistola quam scripsit Judas Machabaeus, et senatus Judaeorum Jerosolymitae dispersioni Judaeorum, quae exsulabat in diversis regionibus Orientis, et maxime in Aegypto, in qua insinuaverunt eis duas a se solemnitates noviter institutas, hortantes, ut eas susciperent, et solemnizarent quotannis. Unam de purificatione Templi, quam fecerant vicesima quinta die mensis Casleu, post tres annos pollutionis factae ab Antiocho. Alteram quam instituerant decima tertia die mensis Adar, quod est Martii, quae dicebatur, voce Syriaca, pridie Mardochaei, diem scilicet quam instituerant pro incredibili victoria quam habuerunt interfecto Nicanore, cujus caput et manum contra templum suspensa praediximus. Nihilominus hortantes, ut solemnem agerent diem Scenopegiae, et diem ignis, qui datus est de crassa aqua, quando Nehemias obtulit sacrificia. In hoc autem loco hujus epistolae legitur Jeremias abscondisse arcam et altare incensi in speluncam montis, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei haereditatem. Et accesserunt quidam, qui sequebantur Jeremiam, ut notarent sibi locum, et non potuerunt invenire. Quos culpans Jeremias dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat et tunc ostendet Dominus haec, et apparebit majestas Domini, et nubes sicut in diebus Moysi, et sicut cum Salomon fecit, ut locus sanctificaretur magno Deo. Quod ergo supra diximus Epiphanium dixisse Jeremiam aliter de manifestatione arcae fortasse mysticum fuit. Ne autem Jerosolymitae viderentur sine causa has instituisse solemnitates, recapitulaverunt in epistola bella quae fecerant contra hostes, qui frequenter ebullierant de Perside. Et quomodo liberati erant a Deo in manu forti, et signis, et prodigiis innumerabilibus. In hac autem recapitulatione apposita sunt quaedam, quae in praedicta non leguntur historia, quorum quaedam jam supra posuimus, suppressa vero ibi nunc supplebimus. Forma vero epistolae haec est: Populus qui est Jerosolymis, et in Juda, senatusque et Judas, Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis, salutem et sanitatem. Bene faciat vobis Deus, et det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem. Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem. Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. Et nunc hic sumus orantes pro vobis. De magnis autem periculis a Deo liberati magnifice gratias agamus ipsi, et caetera quae sequuntur. Pericula vero sua, et liberationes a Deo factas enumerare coeperunt, a morte Antiochi Magni, et a filio ejus Seleuco. Qui cum prius templum honoraret, et de redditibus suis praestaret sumptus ad ministerium sacrificiorum, ad suggestionem Simonis de tribu Benjamin, qui erat praepositus templi, et invidebat Oniae, misit Heliodorum ad spoliandum commune aerarium, quod dixit non pertinere ad rationem sacrificiorum. Erant equidem haec congregata ad victualia viduarum, et pupillorum, et pleraque erant deposita divitum. Terminaverunt autem prosecutionem hujus epistolae in morte Nicanoris in hunc modum: Igitur his erga Nicanorem gestis, ex illis temporibus ab Hebraeis civitate perpessa, vel possessa. Ego quoque in his finem faciam sermonis. Etsi quidem bene, et ut historiae competit hoc, et ipse velim. Si autem minus digne, concedendum est mihi. Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est, alternis autem uti delectabile, ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus